Pliny the Elder: Naturalis Historia - Book XXXV
1- Metallorum, quibus opes constant, adgnascentiumque iis natura indicata propemodum est, ita conexis rebus, ut inmensa medicinae silva officinarumque tenebrae et morosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul dicerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque vel numerosiore serie, plurimis singula a graecis praecipue voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur utilem instituto, modo nihil necessarium aut naturale omittentes.
2- Primunque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili, tunc
cum expeteretur a regibus populisque, et alios nobilitante quos esset
dignata posteris tradere, nunc vero in totum a marmoribus pulsa, iam
quidem et auro; nec tantum ut parietes toti operiantur, verum et interraso1
marmore vermiculatisque ad effiges rerum et animalium crustis.
3- Non placent iam abaci nec spatia montes in cubiculo dilatantia; coepimus et lapide pingere. Hoc Claudii principatu inventum, Neronis, vero maculas quae non essent in crustis, inserendo unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, ut purpura distingueretur Synnadicus, qualiter illos nasci optassent deliciae. Montium haec subsidia deficientium, nec cessat luxuria id agere ut quam plurimum incendiis perdat.
4- Imaginum quidem pictura, qua maxime similes in aevum propagabantur figurae, in totum exolevit. aerei ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum discrimine; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se nosci. et inter haec pinacothecas veteribus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres furisque detrahat laqueo.
5- Itaque nullius effigie vivente imagines pecuniae, non suas, relincunt. iidem palaestras athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius sacrificant, feriasque omni mense vicesima luna custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, negleguntur etiam corporum.
Notes:
1- verum et interraso marmore vermiculatisque ad effiges rerum et animalium crustis.-This line is difficult to translate technically. Pliny refers to a plastering and ornamental technique that used marble and gold and requires specific knowledge to translate correctly. A literal translation may read well but does not convey meaning. I suppose it could just refer to the later practice of substituting stone mosaics, called tesserae, with marble pieces of tesserae. In fact, some marble tesserae have been found in two Romano-British mosaics, one in Cirencester, the Seasons mosaic in Dyer Street, and another is the Dionysus mosaic from Leadenhall Street in London. I am investigating the field of construction engineering and the book on Architecture by Vitruvius. I will come back, hopefully, with the right technical translation.